monumenta.ch > Augustinus > 31
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 1, XXX <<<     >>> XXXII

Caput XXXI SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Nam quando illa quiesceret in superbissimis mentibus, donec continuatis honoribus ad potestatem regiam perveniret? Honorum porro continuandorum facultas non esset, nisi ambitio praevaleret. Minime autem praevaleret ambitio, nisi in populo avaritia luxuriaque corrupto.
2 Avarus vero luxuriosusque populus secundis rebus effectus est, quas Nasica ille providentissime cavendas esse censebat, quando civitatem hostium maximam fortissimam opulentissimam nolebat auferri, ut timore libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur luxuriaque cohibita nec avaritia grassaretur; quibus vitiis obseratis civitati utilis virtus floreret et cresceret eique virtuti libertas congrua permaneret.
3 Hinc etiam erat et ex hac providentissima patriae caritate veniebat, quod idem ipse vester pontifex maximus, a senatu illius temporis (quod saepe dicendum est) electus sine ulla sententiarum discrepantia vir optimus, caveam theatri senatum construere molientem ab hac dispositione et cupiditate compescuit persuasitque oratione gravissima, ne Graecam luxuriam virilibus patriae moribus paterentur obrepere et ad virtutem labefactandam enervandamque Romanam peregrinae consentire nequitiae, tantumque auctoritate valuit, ut verbis eius commota senatoria providentia etiam subsellia, quibus ad horam congestis in ludorum spectaculo iam uti civitas coeperat, deinceps prohiberet adponi.
4 Quanto studio iste ab urbe Roma ludos ipsos scaenicos abstulisset, si auctoritati eorum, quos deos putabat, resistere auderet, quos esse noxios daemones non intellegebat aut, si intellegebat, placandos etiam ipse potius quam contemnendos existimabat!
5 Nondum enim fuerat declarata gentibus superna doctrina, quae fide cor mundans ad caelestia vel supercaelestia capessenda humili pietate humanum mutaret affectum et a dominatu superborum daemonum liberaret.